monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 6
Aperiant, quaeso, aures obtrectatores mei, et videant me secundas et tertias nuptias concessisse in Domino. Qui secundas et tertias non damnavi, primum potui damnare matrimonium? In eo quoque loco, ubi interpretamur capitulum Apostoli: 'Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat praeputium. In praeputio vocatus est, non circumcidatur' (licet quidam prudentissimi Interpretes Scripturarum hoc de circumcisione et servitute Legis dictum esse contendant) nonne apertissime foedera servamus nuptiarum? Diximus enim : 'Si in praeputio quis vocatus est, non circumcidatur. Habebas, inquit, uxorem, cum credidisti: noli fidem Christi causam putare dissidii; quia in pace nos vocavit Deus. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei . Nihil enim prodest absque operibus coelibatus et nuptiae: cum etiam fides, quae proprie Christianorum est, si opera non habuerit, mortua esse dicatur, et hac lege virgines quoque Vestae et Iunonis univirae, in sanctarum queant ordine numerari. Et post paululum: Servus vocatus es, non sit tibi curae: sed et si potes fieri liber, magis utere . Etiam si habes, inquit, uxorem, et illi alligatus es: et solvis debitum, et non habes tui corporis potestatem: atque (ut manifestius loquar) servus uxoris es, noli propter hoc habere tristitiam, nec de amissa virginitate suspires. Sed etiam si potes causas aliquas invenire dissidii, ut libertate pudicitiae perfruaris, noli salutem tuam cum alterius interitu quaerere.' Habeto paulisper uxorem, nec praecurras morantem: expecta dum sequitur. Si egeris patienter, coniux mutabitur in sororem.